PIUSV

PIUSV
PIUSV
dictus Michael Gislerius, successit Pio IV. A. C. 1566. Inquisitionis acerrimus propugnator: Inquisitor generalis, olim sub Paulo IV. Inquisitionis auctore. Captos Iulium Zoanetum, Petrum Carnesecam, aliosque, ob leves haerescos suspiciones, exussit: nec minus Aonium Palearium, quod dixisset: Inquisitionem esse sicam in literatos districtam. Meretrices urbe excedere iussit, Catechismum, Breviarium et Missale, a Con cilio ipsi iniunctum, edidit. Elizabetham Reginam excommunicavit; Carolum IX. contra protestantes pecuniâ iuvit: Caesarem, ut pacis conditiones cum Turca rumperet, hortatus, fidem aut iuramentum infideli non esse servandum, dixit. Philippo II. ut Carolum fil. qui Belgis favere visus erat, tolleret, auctor fuit, patratô factô gratias Patri egit, donô insuper missô, rosâ et gladiô. Armis, Regi huic et Venetis iunctis, praeliô contra Turcas, ad Naupactum, victoriam iuvit, A. C. 1571. cum annô ante Cosmum Magnum Hetruriae Ducem creâsset, non permittente Maximilianô II. ut illum Regem crearet, imo interminante, si Pontifex ulterius iura Imperii invaderet: tandem tamen, ad intercessionem Principum, Francisco C. F. titulum Magni Ducis, sed ut Imperii beneficiario, confirmante, Bodinus de Rep. l. 1. c. 9. Thuanus, Histor. l. 60. et 62. Caraffis tandem restit utis in bonorum possessionem, et Ordine Humiliatorum abolitô, ad Inquisitionem tribunalis Pontificiô maioris vocatus, obiit A. C. 1572. beatis annumeratus A. C. 1672. a clemente X. Duchesnius, Pap. Massonius, Thom. Moniotus etc. in eius vita. Anton. Sen. Gazaeus et Louvetus, de Vir. Ill. Ordin. Praedic. Victorel. addit. ad Ciaccon. Carolus Iacob. Biblioth. Pontif. etc. Eum excepit Gregorius XIII.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Regnans in Excelsis — was a papal bull issued on February 25, 1570 by Pope Pius V declaring Elizabeth, the pretended Queen of England and the servant of crime to be a heretic and releasing all her subjects from any allegiance to her and excommunicating any that obeyed …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”